- HESUS
- HESUSGallorum Deus, Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 445.Teutates, horrensque feris altaribus Hesus;Bochart. Martem fuisse putat; Hesus, inquit, proprie foriem sonat, ut Hebraeis Hizzuz: Inde Marti factum nomen apud Phoenices, quod ex Iamblicho docer Iulian. ὁ παραβάτης, Orat. in Solem: Α῎ρης Α῞ζιζος λεγόμενος ὑπὸ τῶ ὀικούντων την` Ε῎δεςςαν Σύρων. Nic. Lloyd. Hunc proin Galli, ut est apud Caes. de bello Gall. l. 6. bellaregere arbitr abaniur. Unde et illi, ut ibidem legere est, cum proelio dimcare constiutêrunt, ea quoe bello cepissent plerumque devovebant. Victima homo fuit: Procop. Gothic. Rer. l. 2. ubi de Thules sive Scandinaviae (sic enim cepit) incolis, Τῶν ἱερείων σφιςὶ τὸ κάλλιςτον ἄνθρωπός ἐςτιν, ὅνπρ ἄν δορυὰλωτον ποιήςαντο πρῶτον. τοῦτον γὰρ τῷ Α῎ρει θύου???ιν, ἐπεὶ θεὸν αὑτὸν νομίζου???ι μέγιςτον, Hostiarum illis pulcherrima est homo, quem bello primum ceperint. Hunc vero sarisicant Marti, quoniam illum Deorum censent maximum. Quem vero Romani Hesum extulêre, is Germanis absque terminatione Romana, fuit Hees, vel Hies, vocali vatiatâ: ut Rheni ostium, quod Romanis Helium, id Batavis Hiel, vit supra vidimus.Hinc Hises-dag, et contracte Hiisdag, qui Romanâ linguâ Martis dies Vulgo usitatius, t, vel d. ut in aliis multis praemislo, Germanis inferioribus Thiis-dag, vel diis-dag, Nisi malis fuisle prius Chiis-dag, a Chsus seu Chisus. Nam olim H. et CH. variabant, haud secus ac S. et I. unde iidem, pro diversa dialecto, Catii, Chatti, Hessi. Idem autem dies nonnnllis Germanorum Erich-dag dicitur, cuius vocabuli pars priot magnam habet convenientiam cum Graeco Α῎ρης, Mars, vel Ε῎ρις, contentio. Interim Germani, non ut Romani, Martis nomine sidus Martis, sed, ut videtur, Iovem vel Apollinem, intelexêre, h. e. Solem ac Caelum, vide Vosl. de orig. et progr. Idol. l. 2. c. 13. 32. et 33.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.